HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT VI: De suscitatione filii Sunamitidis

#IV Reg. III

Factum est ut transiret Elisaeus per Sunam civitatem, et erat ibi mulier magna, non tam corpore quam sapientia, quae intelligens virum Dei esse, tenuit eum, ut comederet panem. Cumque frequenter diverteret ad eam Elisaeus, suasit mulier viro suo ut faceret ei coenaculum parvum, et poneret in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum. Et rediens Elisaeus requievit ibi, et ait ad Giezi: Voca Sunamitidem hanc, et loquere ad eam: Quid vis, ut faciat dominus meus tibi? Loquetur pro te regi, vel principi militiae. Quae respondit: In medio populi mei habito, quasi diceret. Vallata sum propinquis, et nullus inquietat me. Cumque quaereret Elisaeus quid vellet, dixit Giezi ad eum, filium non habet, et vir ejus senex est. Tunc ait Elisaeus ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. Hebraeus sic habet: In tempore isto cum tempus vitae, subaudi, adhuc erit tibi, habebis, etc. Quae respondit: Noli, vir Dei, mentiri ancillae tuae. Concepit tamen mulier, et peperit, juxta verbum Elisaei. Cumque crevisset puer, egressus est ad patrem ad messores, et aegrotavit. Cumque clamasset bis: Caput meum doleo, remisit eum pater ad matrem suam, et mortuus est. Et collocavit eum mater super lectum viri Dei, et clausit ostium, et vocans virum suum ait: Curram ad virum Dei, et revertar. Qui respondit: Hodie non sunt Kalendae, nec Sabbatum, cur ibis? Istis enim diebus prophetae et doctores solebant frequentari et audiri. Et tollens mulier unum de pueris secum, sedens in asino, venit ad virum Dei in montem Carmeli. Qui cum vidisset eam, ait ad Giezi: Ecce Sunamitis illa. Occurre, et dic ei: Rectene agitur circa te, et virum tuum et filium. Quae respondit: Recte? Et nota quod semper Elisaeus hospitam suam vocabat Sunamitidem. Non enim tantum habuit familiaritatem cum ea, ut proprium nomen ejus sciret, et projecit se mulier, et apprehendit pedes Elisaei. Et ait Elisaeus Giezi volenti eam amovere: Dimitte illam. Anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me. Et ait mulier: Nunquid petivi filium a te. Quasi dicat: Mihi non petenti dedisti filium in perniciem meam. Nunquid non dixi tibi: Ne illudas me? Illusionem vocat dare filium a Domino et tam cito auferri. Et ait ille ad Giezi: Tolle baculum meum, et vade, et ne facias moram, vel aliquem salutando, vel respondendo salutanti, et pones baculum meum super faciem pueri. Cumque abiisset, ait mulier ad Elisaeum: Vivit Dominus, non dimittam te. Et secutus est eam. Et reversus est Giezi in occursum ejus dicens: Non surrexit puer. Et ingressus Elisaeus incubuit super puerum, et contrahens se coaptavit membra sua membris ejus. Et cum orasset calefacta est caro pueri, et oscitavit puer, et aperuit oculos. Quem cum reddidisset matri viventem, reversus est in Galgala. Hunc locum saepe frequentabat Elisaeus, tum pro religione loci, tum quia ibi natus est, et in ortu ejus tale ibi contigit prodigium, ut imago una ex vitulis aureis mugiret acute. Quo audito in Jerusalem sacerdos divino nutu ait: Propheta natus est in Israel, qui sculptilia eorum destruet et fusilia.